[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Sed licitum est unicuique oppressionem et violentiam evitare.Ergo leges humanae non imponunt necessitatem homini quantum ad conscientiam.[37690] Iª-IIae q.96 a.4 s.c.Sed contra est quod dicitur I Petr.II, haec est gratia, si propter conscientiam sustineat quis tristitias, patiens iniuste.[37691] Iª-IIae q.96 a.4 co.Respondeo dicendum quod leges positae humanitus vel sunt iustae, vel iniustae.Si quidem iustae sint, habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur; secundum illud Prov.VIII, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt.Dicuntur autem leges iustae et ex fine, quando scilicet ordinantur ad bonum commune; et ex auctore, quando scilicet lex lata non excedit potestatem ferentis; et ex forma, quando scilicet secundum aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum commune.Cum enim unus homo sit pars multitudinis, quilibet homo hoc ipsum quod est et quod habet, est multitudinis, sicut et quaelibet pars id quod est, est totius.Unde et natura aliquod detrimentum infert parti, ut salvet totum.Et secundum hoc, leges huiusmodi, onera proportionabiliter inferentes, iustae sunt, et obligant in foro conscientiae, et sunt leges legales.Iniustae autem sunt leges dupliciter.Uno modo, per contrarietatem ad bonum humanum, e contrario praedictis, vel ex fine, sicut cum aliquis praesidens leges imponit onerosas subditis non pertinentes ad utilitatem communem, sed magis ad propriam cupiditatem vel gloriam; vel etiam ex auctore, sicut cum aliquis legem fert ultra sibi commissam potestatem; vel etiam ex forma, puta cum inaequaliter onera multitudini dispensantur, etiam si ordinentur ad bonum commune.Et huiusmodi magis sunt violentiae quam leges, quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib.Arb., lex esse non videtur, quae iusta non fuerit.Unde tales leges non obligant in foro conscientiae, nisi forte propter vitandum scandalum vel turbationem, propter quod etiam homo iuri suo debet cedere, secundum illud Matth.V, qui angariaverit te mille passus, vade cum eo alia duo; et qui abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.Alio modo leges possunt esse iniustae per contrarietatem ad bonum divinum, sicut leges tyrannorum inducentes ad idololatriam, vel ad quodcumque aliud quod sit contra legem divinam.Et tales leges nullo modo licet observare, quia sicut dicitur Act.V, obedire oportet Deo magis quam hominibus.[37692] Iª-IIae q.96 a.4 ad 1Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom.XIII, omnis potestas humana a Deo est, et ideo qui potestati resistit, in his quae ad ordinem potestatis pertinent, Dei ordinationi resistit.Et secundum hoc efficitur reus quantum ad conscientiam.[37693] Iª-IIae q.96 a.4 ad 2Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de legibus humanis quae ordinantur contra Dei mandatum.Et ad hoc ordo potestatis non se extendit.Unde in talibus legi humanae non est parendum.[37694] Iª-IIae q.96 a.4 ad 3Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de lege quae infert gravamen iniustum subditis, ad quod etiam ordo potestatis divinitus concessus non se extendit.Unde nec in talibus homo obligatur ut obediat legi, si sine scandalo vel maiori detrimento resistere possit.ARTICULUS 5[37695] Iª-IIae q.96 a.5 arg.1Ad quintum sic proceditur.Videtur quod non omnes legi subiiciantur.Illi enim soli subiiciuntur legi, quibus lex ponitur.Sed apostolus dicit, I ad Tim.I, quod iusto non est lex posita.Ergo iusti non subiiciuntur legi humanae.[37696] Iª-IIae q.96 a.5 arg.2Praeterea, Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis, XIX qu.II, qui lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut publica constringatur.Lege autem privata spiritus sancti ducuntur omnes viri spirituales, qui sunt filii Dei; secundum illud Rom.VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.Ergo non omnes homines legi humanae subiiciuntur.[37697] Iª-IIae q.96 a.5 arg.3Praeterea, iurisperitus dicit quod princeps legibus solutus est.Qui autem est solutus a lege, non subditur legi.Ergo non omnes subiecti sunt legi.[37698] Iª-IIae q.96 a.5 s.c.Sed contra est quod apostolus dicit, Rom.XIII, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.Sed non videtur esse subditus potestati, qui non subiicitur legi quam fert potestas.Ergo omnes homines debent esse legi humanae subiecti.[37699] Iª-IIae q.96 a.5 co.Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, lex de sui ratione duo habet, primo quidem, quod est regula humanorum actuum; secundo, quod habet vim coactivam.Dupliciter ergo aliquis homo potest esse legi subiectus.Uno modo, sicut regulatum regulae.Et hoc modo omnes illi qui subduntur potestati, subduntur legi quam fert potestas.Quod autem aliquis potestati non subdatur, potest contingere dupliciter.Uno modo, quia est simpliciter absolutus ab eius subiectione.Unde illi qui sunt de una civitate vel regno, non subduntur legibus principis alterius civitatis vel regni, sicut nec eius dominio.Alio modo, secundum quod regitur superiori lege.Puta si aliquis subiectus sit proconsuli, regulari debet eius mandato, non tamen in his quae dispensantur ei ab imperatore, quantum enim ad illa, non adstringitur mandato inferioris, cum superiori mandato dirigatur.Et secundum hoc contingit quod aliquis simpliciter subiectus legi, secundum aliqua legi non adstringitur, secundum quae regitur superiori lege.Alio vero modo dicitur aliquis subdi legi sicut coactum cogenti.Et hoc modo homines virtuosi et iusti non subduntur legi, sed soli mali.Quod enim est coactum et violentum, est contrarium voluntati.Voluntas autem bonorum consonat legi, a qua malorum voluntas discordat.Et ideo secundum hoc boni non sunt sub lege, sed solum mali.[37700] Iª-IIae q.96 a.5 ad 1Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de subiectione quae est per modum coactionis.Sic enim iusto non est lex posita, quia ipsi sibi sunt lex, dum ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, sicut apostolus, ad Rom.II, dicit.Unde in eos non habet lex vim coactivam, sicut habet in iniustos.[37701] Iª-IIae q.96 a.5 ad 2Ad secundum dicendum quod lex spiritus sancti est superior omni lege humanitus posita.Et ideo viri spirituales, secundum hoc quod lege spiritus sancti ducuntur, non subduntur legi, quantum ad ea quae repugnant ductioni spiritus sancti.Sed tamen hoc ipsum est de ductu spiritus sancti, quod homines spirituales legibus humanis subdantur; secundum illud I Petr.II, subiecti estote omni humanae creaturae, propter Deum.[37702] Iª-IIae q.96 a.5 ad 3Ad tertium dicendum quod princeps dicitur esse solutus a lege, quantum ad vim coactivam legis, nullus enim proprie cogitur a seipso; lex autem non habet vim coactivam nisi ex principis potestate.Sic igitur princeps dicitur esse solutus a lege, quia nullus in ipsum potest iudicium condemnationis ferre, si contra legem agat [ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pl doc.pisz.pl pdf.pisz.pl matkasanepid.xlx.pl